- IDA
- I.IDAhodie mons Troade, mons altissimus, qui ad Troadem spectat, totius Hellesponti altissimus, Diod. Sic. l. 17.cuiuscacumen Gargarus Strab. l. 10. p. 472. 475. l. 12. p. 574. l. 13. p. 581. 583. et 604. Athen. l. 15. p. 682. dicitur. In hoc monte Paris sententiam tulit pro Venere, de pomo aureo adversus Palladem et Iunonem. Ovid. Fast. l. 6. v. 15.Nec quas Priamides in aquosae vallibus IdaeContulit. ——Altitudinem ei tribuit Hom. Il. ξ.—— Προσεβἡςατο Γάργαρον ἄκρονΙ῎δης ὑψηλῆς.Ovid. in Ep. 17. Helena Paridi. v. 115.At Venus hoc pacta est: et in altae vallibus Idae.Idem, Fast. l. 4. v. 205.Ardua iamdudum resonat tinnitibus Ida.Longitudinem Calaber l. 3.—— Ο῞ςτε μακεδνῆςΙ῎δης ναιετάουσιν ὑπὸ πτύχας.Et. l. 14.—— Μακρὴ δ᾿ ἀμφίςτενεν Ι῎δηΚαὶ Σιμόεις. ----------Humiditatem Homer. Il. θ.Ι῎δην δ᾿ ἱκανέη πολυπἰδακα, μητέρα θηρῶν.Idem Il. λ.Ι῎δης εν κορυφῆσι καθήζετο πιδηέςςης.Horat. Carm. l. 3. Ode 20. v. 15.Qualis aut Nireus fuit, aut aquosa—— Raptus ab Ida.Ovid. Met. l. 10. v. 71.—— Quos humida sustinet Ida.Hinc enim orta 9. flum. Athen. aliis 15. licet famâ quam naturâ maiora, et quorum plurima Plin. suo tempore exaruisse tradit. Umbram Tryphiodorus.Ε῎βρεμε νυμφαίησιν ἅμα δρυσὶ δάσκιος Ι῎δη.Ovid. Met. l. 11. v. 763.Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida.Valer. Flacc. Argon. l. 2. v. 414.Pars et frondosae raptus expresserat Idae.Idque ob arbores, quibus abundabat, Theocr. Idyll. 1 ζ.Ι῎δαν ἐς πολύδενδρον αὐήρ ὑλητόμος ενθὼν.Dionys. Ι῎δη καλλικόμοισιν ὑπαὶ δρυσὶ τηλεθόωσα. Nic. Lloyd. Vide P. de la Valle Itin. tom. 1. Plin. l. 5. c. 30.II.IDAmons Cretae Psiloriti hodie Bellonio, ut plurimum nive conspersus, inde Idaea Creta dicta, item Troia. Steph. Plin. l. 4. c. 12. Hinc inter Albos montes huius Ins. quos Graeci quoque λευκα ὅρη propterea, quod iuga eorum numquam nix deserat, appellant, recensetur Plin. l. 16. c. 33. ex Theophrasto Hist. Plant. l. 4. c. 1. Vide supra in voce Albi Montes, item Dicte, it. infra, de sepulchro Iovis in hoc monte, in voce Iuppiter.III.IDAsinus a monte Ida, s. Troade dictus, vett. sinus Adramystenus, hodie Golfo di Ladramiti.Vide Idaeus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.